# Epistulae 177.19

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.19

Cetera, quae illi obiecta sunt, sicut gestis defensa peruiderit, ita de his procul dubio tua beatitudo iudicabit. dabit sane nobis ueniam suauitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistulam fortassis, quam uelles, tuae misimus sanctitati. non enim riuulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus. sed in hac non parua temptatione temporis, unde nos liberet, cui dicimus: Ne nos inferas in temptationem, utrum etiam noster licet exiguus ex eodem, quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari uolumus tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
