# Epistulae 177.3

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.3

Non agitur de uno Pelagio, quia iam fortasse correctus est, quod utinam ita sit, sed tam multis, quibus loquaciter contendentibus et infirmas atque ineruditas animas uelut conuictas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus usque quaque iam plena sunt omnia. aut ergo a tua ueneratione accersendus est Romam et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur. si tamen iam fateatur, ad non peccandum iusteque uiuendum homines adiuuari, aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum. et cum inuentus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica ueritas, tunc sine ullo scrupulo ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absoluendus est, tunc est re uera de eius purgatione gaudendum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
