Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.5
Unproofread scanNot analysed yet
Distinguenda est lex et gratia. lex iubere nouit, gratia iuuare. nec lex iuberet, nisi esset uoluntas, nec gratia iuuaret, si sat esset uoluntas. iubetur, ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, et tamen oramus, ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. iubetur, ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Stulti aliquando sapite, et tamen oratur, ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Si quis autem uestrum indiget sapientiam, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. iubetur, ut habeamus continentiam, ubi dicitur: . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et tamen oratur, ut habeamus continentiam, ubi dicitur: Cum scirem, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hocipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum, adii dominum et deprecatus sum illum. postremo, ne nimium longum sit cuncta percurrere, iubetur, ut non faciamus malum. ubi dicitur: Declina a malo, et tamen oratur, ut non faciamus malum, ubi dicitur: Oramus autem ad dominum, ne quid faciatis mali. iubetur, ut faciamus bonum, ubi dicitur: Declina a malo et fac bonum, et tamen oratur, ut faciamus bonum, ubi dicitur: Non cessamus pro uobis orantes et postulantes; atque inter cetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono. sicut ergo agnoscimus uoluntatem. cum haec praecipiuntur, sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur.