# Epistulae 177.6

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.6

Misimus reuerentiae tuae librum. quem dederunt quidam religiosi et honesti adulescentes serui dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius' et Iacobus uocantur, qui — sicut audiuimus, etiam nosse dignaris — ipsius Pelagii exhortatione spem. quam habebant in saeculo, reliquerunt et nunc continentes deo seruiunt. qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram domino inspirante caruissent, protulerunt eundem librum Pelagii esse dicentes et, ut ei responderetur, impendio rogauerunt. factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio; agentes gratias rescripserunt. utrumque misimus. et cui responsum est et quod responsum est, et, ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis. ubi petimus inspicere non graueris, quem ad modum sibi obiecta quaestione, quod gratiam dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam, in qua nos condidit deus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
