# Epistulae 177.7

Augustine, Epistulae, Letter 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/177.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/177.7

Si autem hunc esse suum librum negat aut eadem in libro 20 loca, non contendimus; anathemet ea et illam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua saluatur iuuatur que natura non auribus sonante doctrina uel aliquo adiumento uisibili, sicut plantatur quodam modo et inrigatur extrinsecus, sed subministratione spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum, deus. etsi enim quadam non inprobanda ratione dicitur gratia dei, qua creati sumus, ut non nihil essemus nec ita essemus aliquid ut cadauer, quod non uiuit, et arbor, quae non sentit, aut pecus, quod non intellegit, sed homines, qui, ut essemus, et uiueremus et sentiremus et intellegeremus et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere ualeamus, unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis sed gratuita dei bonitate donata est, alia est tamen. qua praedestinati uocamur, iustificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si deus pro nobis, quis contra nos? qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
