# Epistulae 178.1

Augustine, Epistulae, Letter 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/178.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/178.1

Honorabilis filius noster Palladius cum de nostro litore nauigaret, beneficium poscendo magis dedit, ut non solum eum benignitati tuae uerum etiam me ipsum tuis orationibus commendarem, domine beatissime et in Christi caritate uenerande frater. quod cum facio, profecto et sanctitas tua faciet, quod de te ambo praesumimus. quae autem circa nos sint, quoniam scio dilectionem uestram pro nobis sicut et nostram pro uobis esse sollicitam, a memorato perlatore audiet sanctitas tua. uerum tamen, quod maxime necessarium est, breuiter dicam. noua quaedam haeresis inimica gratiae Christi contra ecclesiam Christi conatur exsurgere, sed nondum euidenter ab ecclesia separata est, hominum scilicet, qui tantum audent infirmitati humanae tribuere potestatis, ut hoc solum ad dei gratiam pertinere contendant, quod cum libero arbitrio et non peccandi possibilitate creati sumus et dei mandata, quae a nobis implerentur, accepimus; ceterum ad . eadem mandata . seruanda et implenda nullo diuino adiutorio nos egere. necessariam uero nobis esse remissionem peccatorum, quia ea, quae a nobis in praeteritum male facta sunt, infecta facere non ualemus. cauendis autem futuris uincendisque peccatis omnibusque temptationibus uirtute superandis sine ullo deinceps adiutorio gratiae dei naturali possibilitate humanam sufficere uoluntatem. nec paruulos indigere gratia saluatoris, qua per eius baptismum a perditione liberentur, eo, quod nullum ex Adam contagium damnationis traxerint.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
