Latin
Letter 178
Augustine, Epistulae 178.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam sint haec inimica dei gratiae. quae per legum Christum dominum nostrum humano generi indulta est, et quem ad modum totius fidei Christianae fundamenta euertere moliantur, peruidet nobiscum uenerabilitas uestra. neque apud uos tacere debuimus, ut eius modi homines, quos quidem sanari in ecclesia quam ex illa resecari magis uolumus et optamus. cura pastorali caueatis. iam enim cum ista scriberemus, cognoueramus in ecclesia Carthaginensi aduersus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum per epistulam sancto et uenerabili papae Innocentio dirigendum et nos de concilio Numidiae ad eandem apostolicam sedem iam similiter scripseramus.