# Epistulae 178.3

Augustine, Epistulae, Letter 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/178.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/178.3

Omnes enim, qui spem habemus in Christo, huic pestiferae impietati resistere eamque concorditer damnare et anathematizare debemus. quae contradicit etiam orationibus nostris concedens quidem, ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. et hoc ita concedens, ut adserat hominem in hoc corruptibili corpore, quod adgrauat animam, posse suis uiribus ad tantam iustitiam peruenire, ut neque illi hoc sit dicere necessarium: Dimitte nobis debita nostra. illud uero, quod sequitur: Ne nos inferas in temptationem, non sic accipiunt. tamquam deus orandus sit, quo nos ad superandas temptationes adiuuet peccatorum, sed ne quisquam inruens corporaliter nos humanus casus affligat. quoniam peccatorum temptationes uincere ita sit iam in nostra positum potestate possibilitate naturae, ut hoc inaniter impetrandum orantibus arbitremur. non possumus una epistula breui omnia uel plurima tantae impietatis argumenta colligere, praesertim quia, cum ista scriberem, perlatores nauigaturi me inmorari diutius non sinebant. puto autem onerosum me non fuisse sanctis sensibus tuis, quod de tanto malo omni uigilantia domino adiuuante uitando tacere non potui.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
