# Epistulae 179.1

Augustine, Epistulae, Letter 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.1

Quod tuae sanctitatis scripta non merui, nihil audeo suscensere; melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua ueneratione contemptum, domine beatissime et merito uenerabilis frater. nunc uero, quoniam seruum dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam domino et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris uisitare dignatus. Pelagium uero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines, qui eum nouerunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam sanctitatem existiment falli.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
