# Epistulae 179.5

Augustine, Epistulae, Letter 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/179.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/179.5

Quid pluribus agam apud sanctitatem uestram, quando quidem me onerosum sentio, maxime quia per interpretem so audis litteras meas? si diligitis Pelagium, diligat uos etiam ipse, immo magis se ipsum et non uos fallat. cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere, quod et uos, qui catholica regula sapitis, quoniam, quid in libro suo scripserit, ignoratis. propter hoc ipsum librum misi et meum, quo ei respondi; unde perspiciat uenerabilitas uestra, quam gratiam uel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur, quod gratiae dei et adiutorio contradicat. proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque iuberentur, nisi ut nostra uoluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut uoluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuuaretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
