Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.7
Unproofread scanNot analysed yet
Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica gesta digneris. quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat; sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audiui posse remeare, praetermittere nolui. pro quibus gestis iam nobis misit non quidem ullam partem gestorum sed quandam a se conscriptam uelut defensionem suam, qua st) dixit obiectis respondisse Gallorum. in qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si uelit, 'diximus', inquit; 'hanc enim illi deus possibilitatem dedit; non diximus, quoniam inueniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconuertibilis'.