# Epistulae 180.3

Augustine, Epistulae, Letter 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/180.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/180.3

Illud uero de officioso utilique mendacio, quod exemplo domini de die et hora huius saeculi finiendi nec filium scire dicentis putasti esse soluendum, conatu quidem ingenii tui, cum legerem, delectabar, sed nullo modo mihi uidetur tropicam locutionem recte dici posse mendacium. non enim so mendacium est, cum diem laetum dicimus, quod laetos faciat, aut tristem lupinum, quod gustantis uultum amaro sapore contristet, sicut deum cognoscere, cum cognoscentem hominem facit; hoc enim dictum ad Abraham ipse commemorasti. nequaquam sunt ista mendacia, quod etiam ipse facillime aduertis. proinde beatus Hilarius cum obscuram quaestionem hoc genere tropicae locutionis aperuit, ut intellegeremus in eo se minus dixisse nescientem, in quo alios facit occultando nescientes, non excusauit mendacium, sed mendacium non esse monstrauit non solum in his usitatioribus tropis uerum in illa etiam quae appellatur metaphora, quae loquendi consuetudine omnibus nota est. nam gemmare uites, fluctuare segetes, florere iuuenes contendet quispiam esse mendacium, quod in his rebus nec undas nec lapides nec herbas uel arbores uidet, ubi proprie ista uerba dicuntur?-

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
