Latin
Letter 181
Augustine, Epistulae 181.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sanandum ergo celerius, ne longius execrandus animis morbus inserpat, ut si medicus, cum uiderit huius terreni corporis aliquem esse languorem. magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interuentu desperatus euadat. uel, cum putre uulnus aspexerit. adhibet fomenta uel cetera. quibus illud possit, quod natum fuerat, uulnus obduci, ac, si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputet, quod nocebat, quo reliquum integrum et seruet intactum. praecidendum id ergo est, quod uelut puro sanoque nimium corpori uulnus obrepsit, ne, cum tardius abstergitur, in ipsis paene uisceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.