# Epistulae 181.4

Augustine, Epistulae, Letter 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/181.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/181.4

Num quid nos de his post haec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere, quod boni sunt, nec illum considerant, cuius cotidie gratiam consequuntur? sed iam isti, qui tales sunt, nullam dei gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se adsequi posse confidunt, quantum uix illi, qui ab illo postulant et accipiunt, promerentur. quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere, quicquid in cotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere, quod natus es — ergo eris tibi in prouidendo praestantior, quam potest in te esse, qui te, ut esses, effecit! — et, cum putes debere, quod uiuis, quo modo te nou putas illi debere, cum cotidianam eius consequendo gratiam taliter uiuis? et qui nos adiutorio negas indigere diuino, quasi ex nostra in totum possibilitate perfecti quo modo non adiutorium in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, prouocamus?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
