Latin
Letter 181
Augustine, Epistulae 181.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si ille clamat adiutorio sibi opus esse diuino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset —quippe cum uir beatus et iam electus a domino nil egeret, tamen ita deum deprecatur postulans: Adiutor meus esto; ne derelinquas me neque despicias me. deus salutaris meus —,nos nobis liberum arbitrium, ille deum postulat adiutorem? quod nati sumus, posse sufficere nos dicimus, ille deum, ne derelinquatur, exorat? non, rogo. manifeste discimus, quid oremus, cum ille tantopere beatus. ut supra diximus, uir, ne despiciatur, exoptat? illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. Dauid enim orationis ignarus et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua esse natura, adiutorem sibi deum et assiduum adiutorem —nec illi sufficit assiduum, sed, ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat et per corpus omne psalterii hoc et praedicat et clamat. si ergo hoc ille ita -magnum scitu ut assidue diceret, ita necessarium confessus est ut doceret, quem ad modum Pelagius Caelestiusque seposita omni responsione psalmorum talique abdicata doctrina suasuros se aliquibus esse confidunt nos adiutorium dei nec debere quaerere nec egere, cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testantur?