Latin
Letter 181
Augustine, Epistulae 181.9
Unproofread scanNot analysed yet
Separetur ergo a sano corpore uulnus insanum remotoque morbi saeuientis afflatu cautius, quae sunt sincera, perdurent et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. sit totius corporis inlibata perfectio, quam uos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognouimus et una uobiscum pari assensione seruamus. qui si tamen aliquod in se dei adiutorium, quod hucusque negauerunt, prouocauerint et opus sibi eius auxilium esse cognouerint, ut de hac labe, in qua sui cordis incuruatione corruerant, liberentur et quasi in lucem de foeda tracti caligine remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne uerum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec, quae hucusque senserunt, et aliquando animum rectis disputationibus commodantes ab hac aliquantulum labe correcti ueris se sanandos consiliis tribuant atque submittant, —quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subuenire et talibus aliquam curam praestare uulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, ecclesia non negare, ut a suis reuocati praecipitiis intra ouile domini redigantur, ne foris positi et tanto praesidio a fide munitionis exclusi periculis omnibus exponantur deuorandi luporum dentibus atque uexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se inritauerant, doctrinae peruersitate non possunt. sed satis uestris monitis et sic satis abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum nec quicquam superesse duximus, quod dicamus, cum nihil praetermissum a uobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus agnoscantur esse conuicti. ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia et his plena relatio est et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse nec decet credere uos aliquid, quod ad causam possit proficere. praeterisse. [Et alia manu:] Bene ualete, fratres.