# Epistulae 183.2

Augustine, Epistulae, Letter 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/183.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/183.2

Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem peruersitas tanta deuinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus adprobatur aduersum, infecti illorum et monitis et uerbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum uiae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens uelut eorum sensibus pastus error inuadat. nam si Pelagius. quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile uel simpliciter crederent disputanti, hac adfirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum, etsi sunt, lateant nec aliquando audeant uel illum praedicantem ista defendere uel talia aliquo nostrorum praesente iactare et in tanta populi multitudine nec deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci, siue in quouis terrarum loco degant, dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis auctor inuentus, nec interest, ubi isti fuerint, dum, ubicumque inueniri potuerint, sint sanandi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
