# Epistulae 183.3

Augustine, Epistulae, Letter 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/183.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/183.3

Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, 15 quamuis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille auditum se et crederet absolutum. quae utrum uera sint, dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione uenerunt nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus, quod egisset, quod multo uerius esse potuerat, ut illos cogeret epistulis suis, quid iudicauerant, indicare. uerum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
