# Epistulae 183.5

Augustine, Epistulae, Letter 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/183.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/183.5

Librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a uestra caritate transmissum euoluimus. in quo multa contra dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil quod non penitus displiceret a quouis damnandum atque calcandum, cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. nam hoc loco latius de lege disputare uelut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non duximus, cum uobiscum totam scientibus parique nobiscum assensione gaudentibus conloquamur. tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum his, quos harum constat rerum inprudentes esse, tractamus. nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio et de omni dei gratia et cotidiana gratia cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? anathemet ergo ista, quae sensit, ut illi, qui eius sermonibus fuerant praeceptisque conlapsi, quid tandem habeat fides uera, cognoscant. facilius enim reuocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. quod si ille pertinaciter in hac uoluerit impietate persistere, agendum est, quatenus uel his possit subueniri, quos non suus sed huius magis error induxit, ne et illis haec medicina pereat, cuius iste talem non admittit nec postulat curam. [Et alia manu:] Deus uos incolumes custodiat, fratres 10 carissimi. Dat. VI. Kl Febr.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
