Latin
Letter 184
Augustine, Epistulae 184
Unproofread scanNot analysed yet
Acceptissimi mihi Germani conpresbyteri illo recursus uacuus officio nostro esse non debuit. per caros enim salutare carissimos naturale quodam modo nobis uidetur et consequens. gaudere igitur in domino uestram germanitatem amantissimi cupimus et pro nobis paria ad deum uota rependere precamur, quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus quam singularibus aut priuatis.