# Epistulae 185.1

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.1

Laudo et gratulor et admiror, fili dilectissime Bonifati, quod inter curas bellorum et armorum uehementer desideras ea nosse, quae dei sunt. uere hinc te apparet etiam de ipsa uirtute militari fidei seruire, quam habes in Christo. ut ergo breuiter insinuem dilectioni tuae, inter Arrianorum et Donatistarum quid intersit errorem, Arriani patris et filii et spiritus sancti diuersas substantias esse dicunt, Donatistae autem non hoc dicunt, sed unam trinitatis substantiam confitentur. et si aliqui ipsorum minorem filium esse dixerunt, quam pater est, eiusdem tamen substantiae non negarunt; plurimi uero in eis hoc se dicunt omnino credere de patre et filio et spiritu sancto, quod catholica. credit ecclesia. nec ipsa cum illis uertitur quaestio, sed de sola communione infeliciter litigant et contra unitatem Christi rebelles inimicitias peruersitate sui erroris exerent. aliquando autem, sicut audiuimus. nonnulli ex ipsis uolentes sibi Gothos conciliare, quando eos uident aliquid posse, dicunt hoc se credere, quod et illi credunt. sed maiorum suorum auctoritate uincuntur, quia nec Donatus ipse sic credidisse adseritur, de cuius parte se esse gloriantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
