# Epistulae 185.10

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.10

Si autem putant, quod nemo possit iuste aliquem persequi, sicut in conlatione dixerunt illam esse ueram ecclesiam, quae persecutionem patitur, non quae facit, omitto dicere, quod superius commemoraui, quia, si ita est, ut dicunt, Caecilianus ad ueram ecclesiam pertinebat, quando eum maiores illorum usque ad imperatoris iudicium accusando persequebantur. nos enim dicimus ideo illum ad ueram ecclesiam pertinuisse, non quia persecutionem patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur; illos autem ideo fuisse abalienatos ab ecclesia, non quia persequebantur, sed quia iniuste persequebantur. nos itaque hoc dicimus; illi uero si non quaerunt causas, quare quisque faciat persecutionem uel quare patiatur, sed hoc putant esse signum ueri Christiani, si persecutionem non faciat, sed patiatur, sine dubio Caecilianum in ea definitione constituunt, qui non faciebat, sed patiebatur; maiores autem suos ab ea definitione foras mittunt, qui faciebant, non patiebantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
