Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc, ut dixi, omitto: illud dico: si ecclesia uera ipsa est, quae persecutionem patitur, non quae facit, quaerant ab apostolo, quam ecclesiam significabat Sarra, quando persecutionem faciebat ancillae. liberam quippe matrem nostram, caelestem Hierusalem, id est ueram dei ecclesiam in illa muliere dicit fuisse figuratam, quae affligebat ancillam. si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Sarram superbiendo quam illam Sarra cohercendo: illa enim 'faciebat iniuriam, ista inponebat superbiae disciplinam. deinde quaero. si boni et sancti nemini faciunt persecutionem. sed, tantum modo patiuntur, cuius putant esse in psalmo uocem. ubi legitur: Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non conuertar. donec deficiant. Si ergo uerum dicere uel agnoscere uolumus, est persecutio iniusta. quam faciunt impii ecclesiae Christi. et est persecutio iusta, quam faciunt impiis ecclesiae Christi. ista itaque beata est. quae persecutionem patitur propter iustitiam, illi uero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniustitiam. proinde ista persequitur diligendo, illi saeuiendo, ista ut corrigat. illi ut euertant, ista ut reuocet ab errore, illi ut praecipitent m errorem; denique ista persequitur inimicos et comprehendit. donec deficiant in uanitate, ut in ueritate proficiant. illi autem retribuentes mala pro bonis, quia eis consulimus ad aeternam salutem, etiam temporalem nobis conantur auferre sic amantes homicidia, ut in se ipsis ea perficiant, quando in aliis perpetrare non possunt. sicut enim caritas laborat ecclesiae sic eos* ab illa perditione liberare, ut eorum nemo moriatur. sic eorum laborat furor aut nos occidere, ut suae crudelitatis pascant libidinem, aut etiam se ipsos, ne perdidisse uideantur occidendorum hominum potestatem.