Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.16
Unproofread scanNot analysed yet
Horrebant ista plurimi in ipsa superstitione haeretica constituti et, cum innocentiae suae sufficere arbitrarentur, quod sibi talia displicerent, dicebatur eis a catholicis: si innocentiam uestram mala ista non polluunt, quo modo dicitis orbem Christianum uel falsis uel certe ignotis Caeciliani peccatis esse pollutum? quo modo uos nefario scelere ab unitate catholica tamquam ab area dominica separatis, quae usque ad tempus uentilationis necesse est ut habeat et frumentum in horreo recondendum et paleam ignibus consumendam? atque ita quibusdam ratio reddebatur. ut aliqui ad unitatem catholicam etiam inimicitias perditorum parati sustinere transirent; sed plures, quamuis id uellent, eos tamen homines, quibus tanta fuerat licentia saeuiendi, inimicos facere non audebant; nonnulli quippe illos, cum ad nos transissent, crudelissimos passi sunt.