# Epistulae 185.18

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.18

Tum uero illi sic eiarseruut et tantis sunt odiorum stimulis incitati, ut contra eorum insidias atque uiolentias et apertissima latrocinia uix ullae nostrae communionis ecclesiae possent esse securae, uix ulla uia. tuta, qua iter agerent. quicumque aduersus eorum rabiem pacem catholicam praedicarent eorumque dementiam perspicua ueritate conuincerent. usque adeo prorsus non solum laicis uel quibuslibet clericis sedipsis quoque episcopis catholicis quodam modo proponebatur dura condicio; aut enim tacenda erat ueritas aut eorum immanitas perferenda. sed si ueritas taceretur, non solum nemo fuerat eius silentio liberandus sed multi etiam illorum seductione perdendi; si autem ueritatis praedicatione furor eorum ad saeuiendum prouocaretur, aliquibus liberatis nostrisque firmatis rursus a sequenda ueritate formido impediret infirmos. cum igitur his angustiis affligeretur ecclesia, quisquis existimat omnia potius sustinenda quam, dei auxilium ut per Christianos imperatores ferretur, fuisse poscendum, parum adtendit non bonam de hac neglegentia reddi potuisse rationem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
