Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non te autem ista conturbent, fili dilectissime. haereses enim et scandala futura praedicta sunt, ut inter inimicos erudiamur ac sic et fides et dilectio nostra possit esse probatior, fides utique, ne ab eis decipiamur, dilectio autem, ut etiam ipsis corrigendis, quantum possumus, consulamus non solum instantes, ne infirmis noceant atque ut ab errore nefario liberentur, sed etiam orantes pro eis, ut aperiat illis dominus sensum et intellegant scripturas, quia in sanctis libris, ubi manifestatur dominus Christus, ibi et eius ecclesia declaratur. isti autem mirabili caecitate, cum ipsum Christum praeter scripturas nesciant, eius tamen ecclesiam non diuinarum litterarum auctoritate cognoscunt, sed humanarum calumniarum uanitate confingunt.