Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.21
Unproofread scanNot analysed yet
Melius esse quidem quis dubitauerit ad deum colendum doctrina homines duci quam poenae timore uel dolore compelli? sed non, quia isti meliores sunt, ideo illi. qui tales non sunt, neglegendi sunt. multis enim profuit, quod experimentis probauimus et probamus, prius timore uel dolore cogi, ut postea possint doceri aut, quod iam uerbis didicerant, opere sectari. proponunt nobis quidam sententiam cuiusdam saecularis auctoris, qui dixit: Pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo quam metu. hoc quidem uerum est; sed sicut meliores sunt, quos dirigit amor, ita plures sunt, quos corrigit timor. nam ut de ipso auctore istis respondeatur, apud illum etiam legunt: Tu nisi malo coactus recte facere nescis. porro autem scriptura diuina et propter illos meliores dixit: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, et propter hos inferiores, qui plures sunt. ait: Verbis non emendabitur seruus durus: si enim et intellexerit, non oboediet. cum dixit eum uerbis non emendari, non eum iussit deseri. sed tacite admonuitadmonuit, unde debeat emendari; alioquin non diceret: Verbis non emendabitur, sed tantum modo diceret 'non emendabitur.' alio quippe loco dicit non solum seruum sed etiam filium indisciplinatum plagis esse cohercendum et magno fructu: nam: Tu quidem, inquit, percutis eum uirga. animam uero eius liberabis a morte, et alibi dicit: Qui parcit baculo suo, odit filium suum. da enim. qui ri fide ueroque intellectu totis animae suae uiribus dicat: Sitiuit anima mea ad deum uiuum; quando ueniam et apparebo ante faciem dei? et huic tali non solum temporalium poenarum uel imperialium legum sed nec gehennarum timor est necessarius, cui tam desiderabile bonum est adhaerere deo, ut non solum ab illa felicitate alienari tamquam magnum supplicium perhorrescat, uerum etiam differri moleste ferat. sed tamen antequam dicant boni filii: Concupiscentiam habemus dissolui et esse cum Christo. multi prius tamquam mali serui et quodam modo inprobi fugitiui ad dominum suum temporalium flagellorum uerbere reuocantur.