# Epistulae 185.22

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.22

Quis enim nos potest amplius amare quam Christus, qui animam suam posuit pro ouibus suis? et tamen cum Petrum et alios apostolos solo uerbo uocasset. Paulum. prius Saulum. ecclesiae suae postea magnum aedificatorem sed horrendum antea uastatorem, non sola uoce compescuit. uerum etiam potestate prostrauit atque, ut infidelitatis tenebris saeuientem ad desiderandum lumen cordis urgeret, prius corporis caecitate percussit. si poena illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur et, quando apertis oculis nihil uidebat, si eos saluos haberet, non ad inpositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur obtutus, tamquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse scriptura narraret. ubi est, quod isti clamare consuerunt: 'Liberum est credere uel non credere: cui uim Christus intulit? quem coegit'? ecce habent apostolum Paulum: agnoscant in eo prius cogentem Christum et postea docentem, prius ferientem et postea consolantem. mirum est autem, quo modo ille, qui poena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit et, quem maior timor compulit ad caritatem, eius perfecta caritas foras mittit timorem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
