# Epistulae 185.23

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.23

Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent? quamuis etiam illos. quos non coegerunt, sed tantum modo seduxerunt, si per terribiles sed salubres leges in eius gremium reuocentur, blandius pia mater amplectitur et de illis multo amplius quam de his. quos numquam perdiderat, gratulatur. an non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, quae non uiolenter ereptae sed blande leniterque seductae a grege aberrauerint et ab alienis coeperint possideri, inuentas ad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus uel etiam doloribus reuocare, praesertim quoniam, si apud fugitiuos et praedones seruos fecunditate multiplicentur, plus habet iuris, quod in eis dominicus character agnoscitur, qui in eis, quos suscipimus nec tamen rebaptizamus, minime uiolatur? sic enim error corrigendus est ouis, ut non in ea -corrumpatur signaculum redemptoris. neque enim, si quisquam regio charactere a signato desertore signetur et accipiant indulgentiam atque ille redeat ad militiam. ille autem esse in militia, in qua nondum erat, incipiat. in aliquo eorum character ille rescinditur. an non potius in ambobus agnoscitur et honore debito, quoniam est regius. adprobatur? quia ergo non possunt malum esse ostendere. quo coguntur, nec ad bonum se cogi oportere contendunt. sed a Christo coactum ostendimus Paulum; imitatur itaque ecclesia in istis cogendis dominum suum, quae prius; ut neminem cogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium praedicatio prophetica compleretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
