# Epistulae 185.29

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.29

1 lam uero cum ipsae leges uenissent in Africam, praecipue illi. qui quaerebant occasionem aut saeuitiam furentium metuebant aut suos uerecundabantur offendere, ad ecclesiam continuo transierunt. multi etiam. qui sola illic a parentibus tradita consuetudine tenebantur, qualem uero causam ipsa haeresis haberet numquam antea cogitauerant, numquam quaerere et considerare uoluerant, mox. ubi coeperunt aduertere et nihil in ea dignum inuenire, propter quod tanta damna paterentur. sine ulla difficultate catholici facti sunt; docuit enim eos sollicitudo, quos neglegentes securitas fecerat. istorum autem omnium praecedentium auctoritatem et persuasionem secuti sunt multi, qui minus idonei erant per se ipsos intellegere, quid distaret inter Donatistarum errorem et catholicam ueritatem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
