# Epistulae 185.3

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.3

Agnoscunt nobiscum Christum in eo, quod legitur: Foderuntderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, et nolunt agnoscere ecclesiam in eo, quod post paululum sequitur: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eins uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. agnoscunt nobiscum Christum in eo, quod legitur: Dominus dixit ad me: 'Filius meus es tu, ego hodie genui te', et noluut agnoscere ecclesiam in eo, quod sequitur: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. agnoscunt nobiscum Christum in eo, quod ipse dominus in euangelio loquitur: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. et nolunt agnoscere ecclesiam in eo, quod sequitur: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. et innumerabilia sunt testimonia sanctorum librorum, quae in hunc librum coartare non debui. in quibus sicut apparet dominus Christus siue secundum diuinitatem aequalem patri. quae in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, siue secundum susceptae carnis humilitatem, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. sic apparet etiam eius ecclesia non in sola Africa, sicut isti inpudentissima uanitate delirant, sed toto terrarum orbe diffusa.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
