Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nos huius modi afflictos malis consequens consolatus est fructus. nam ubicumque a perditis ista commissa sunt, ibi feruentius atque perfectius unitas Christiana profecit et uberius laudatur dominus, qui donare dignatus est, ut serui eius passionibus suis lucrarentur fratres suos et oues eius mortifero errore dispersas in pacem salutis aeternae suo sanguine congregarent. potens est dominus et misericors. quem cotidie rogamus, ut etiam ceteris det paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenen tur secundum ipsius uoluntatem, qui non quaerunt. nisi unde nobis calumnientur et retribuant mala pro bonis, quia nec intellegere nouerunt, quem circa eos animum dilectionemque seruemus et quo modo eos uelimus secundum domini praeceptum, quod per Ezechielem prophetam pastoribus dedit, reuocare errantes et perditos inuenire.