Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.34
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem diligentius rem, de qua loquimnr, cogitemus, puto. quod, si plurimi essent in domo ruitura et inde saltem unus liberari posset atque, id cum facere conaremur, alii se ipsos praecipitio necarent, dolorem de ceteris nostrum de unius saltem salute consolaremur, non tamen, ne se ipsos alii perderent, perire uniuersos nullo liberato permitteremus. quid igitur de opere misericordiae, quod pro uita aeterna adipiscenda et poena aeterna euitanda hominibus debemus inpendere; indicandum est, si pro salute ista non solum temporali sed etiam breui ad ipsum tempus exiguum liberanda sic nos hominibus subuenire ratio uera et benigna compellit?