# Epistulae 185.36

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.36

Quicquid ergo nomine ecclesiarum partis Donati possidebatur, Christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad catholicam transire iusserunt. cum ergo nobiscum sint plebes earundem ecclesiarum, nobiscum pauperes, qui eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena, sed intrent in unitatis societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, quae dicunt sua. uerum etiam, quae dicuntur et nostra. scriptum est enim: Omnia uestra, nos autem Christi, Christus autem dei. sub illo capite in uno eius corpore unum simus et de istis talibus rebus faciamus, quod scriptum est in actibus apostolorum: Erat illis anima una et cor unum et nemo dicebat a aliquid proprium, sed erant illis omnia communia communia ia. amemus quod cantamus: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, ut sic experiantur et sciant, quam ueraciter ad eos clamet mater catholica, quod scribit beatus apostolus ad Corinthios: Non quaero, quae sunt uestra, sed uos.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
