# Epistulae 185.38

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.38

Absit autem, ut quisquam nostrum ita se iustum dicat, ut aut suam iustitiam uelit constituere, id est quasi a se ipso sibi datam, cum dicatur ei: Quid enim habes, quod non accepisti? aut sine peccato se esse iactare audeat in hac uita, sicut ipsi in nostra conlatione dixerunt in ea se esse ecclesia, quae iam non habet maculam aut rugam aut aliquid eius modi, nescientes hoc in eis modo compleri, qui uel post baptismum continuo uel dimissis debitis, quae dimittenda in oratione poscuntur, de hoc exeunt corpore, in tota uero ecclesia tunc futurum. ut sit omnino non habens maculam aut rugam aut aliquid eius modi, quando dicendum erit: Ubi est, mors, uictoria tua? ubi est. mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis est peccatum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
