Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.4
Unproofread scanNot analysed yet
Testimoniis enim diuinis lites suas praeferunt, quia in causa Caeciliani, quondam ecclesiae Carthaginensis, episcopi, cui crimina obiecerunt, quae nec potuerunt probare nec possunt, se ab ecclesia catholica, hoc est ab unitate omnium gentium diuiserunt. quamuis et si uera essent, quae ab eis obiecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum iam mortuum anathematizaremus. sed tamen ecclesiam Christi. quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed diuinis adtestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relinquere non debemus, quia bonum est confidere in domino. quam confidere in homine. neque enim, quod sine iniuria innocentiae illius dixerim, si peccauit Caecilianus, ideo hereditatem suam perdidit Christus. facile est homini seu uera seu falsa de altero homine credere, sed sceleratae inpudentiae est propter crimina hominis, quae orbi terrarum non possis ostendere. communionem orbis terrarum uelle damnare.