# Epistulae 185.40

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.40

Ita modo mundat ecclesiam suam lauacro aquae in uerbo, ut tunc eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi, totam scilicet pulchram atque perfectam, quando absorbebitur mors in uictoriam. nunc ergo, in quantum uiget in nobis, quod ex deo nati sumus ex fide uiuentes, iusti sumus: in quantum autem reliquias mortalitatis ex Adam trahimus, sine peccato non sumus. et illud enim uerum est: Qui natus est ex deo, non peccat. et illud uerum est: Si d.ixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. dominus itaque Christus et iustus est et iustificans. nos autem iustificati gratis per gratiam ipsius. non autem iustificat nisi corpus suum. quod est ecclesia, et ideo, si corpus Christi tollit spolia impiorum et corpori Christi thesaurizantur diuitiae impiorum, non debent impii foris remanere, ut calnmnientur. sed intrare potius, ut iustificentur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
