# Epistulae 185.41

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.41

Unde et illud, quod de die iudicii scriptum est: Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustia uerunt et abstulerunt labores eorum. non utique sic intellegendum est, quia stabit Chananaeus aduersus Israhel, cum Chananaei labores abstulerit Israhel. sed stabit Nabuthaeus aduersus Achab, quoniam labores Nabuthaei abstulit Achab; Chananaeus quippe impius, Nabuthaeus iustus. eodem modo non stabit paganus aduersus Christianum. qui abstulit labores eius. quando idolorum expoliata uel donata sunt templa, sed stabit Christianus aduersus paganum, qui abstulit labores eius, quando martyrum strata sunt corpora. sic ergo non stabit haereticus aduersus catholicum, qui accepit labores eius, quando praeualuerunt leges catholicorum imperatorum, sed stabit catholicus aduersus haereticum, qui abstulit labores eius, quando praeualebant furores impiorum Circumcellionum. ipsa quippe soluit scriptura quaestionem. quae non' ait (tunc stabunt homines) sed 'tunc stabunt iusti' et ideo (in magna constantia', quia in bona conscientia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
