Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.45
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis paenitentiam clericatum accipiat uel ad clericatum redeat uel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae sed rigore factum est disciplinae; alioquin contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. sed ne forsitan etiam detectis criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret paenitentiam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine damnabili paenitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset humilitatis. nam et sanctus Dauid de criminibus mortiferis egit paenitentiam et tamen in honore suo perstitit et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dominum negasse paenituit et tamen apostolus mansit. sed non ideo superuacua putanda est posteriorum diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas paenitentias per affectatas honorum potentias. cogunt enim multas inuenire medicinas multorum experimenta morborum. uerum in huius modi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum -strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati. ut maioribus malis sanandis caritas sincera snbueniat.