# Epistulae 185.46

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.46

Habeant ergo isti de praeterito detestabili errore, sicut L etrus habuit de mendaci timore, amarum dolorem et ueniant ad ecclesiam Christi ueram, hoc est matrem catholicam; sint in illa clerici. sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter; non inuidemus, immo amplectimur, optamus, hortamur et. quos in uiis et saepibus inuenimus, intrare cogimus. et sic nondum quibusdam persuademus, quia non res eorum sed ipsos quaerimus. apostolus Petrus quando saluatorem negauit et fleuit et apostolus mansit, nondum acceperat promissum spiritum sanctum; sed multo magis isti eum non acceperunt. ubi a corporis compage diuisi, quod solum corpus uiuificat spiritus sanctus, extra ecclesiam et contra ecclesiam ecclesiae sacramenta tenuerunt et tamquam ciuili bello nostris contra nos erectis signis armisque pugnarunt. ueniant; fiat pax in uirtute Hierusalem, quae uirtus caritas est, cui sanctae ciuitati dictum est: Fiat pax in uirtute tua et abundantia in turribus tuis. non se extollant aduersus maternam sollicitudinem, quam pro ipsis et pro tantis populis, quos decipiunt uel decipiebant, colligendis et habuit et habet: non superbiant. quia sic eos suscipit; non referant ad elationis suae malum. quod facit ipsa propter pacis bonum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
