Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.50
Unproofread scanNot analysed yet
I Isti autem, cum quibus agimus uel de quibus agimus, non sunt desperandi; adhuc enim sunt in corpore. sed non quaerant spiritum sanctum nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius illud est sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt. unus enim panis sacramentum est unitatis, quoniam, sicut apostolus dicit, unus panis, unum corpus multi sumus. proinde ecclesia catholica sola corpus est Christi, cuius ille caput est saluator corporis sui. extra hoc corpus neminem uiuificat spiritus sanctus, quia, sicut ipse dicit apostolus, caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est n obis. non est autem particeps diuinae caritatis, qui hostis est unitatis. non habent itaque spiritum sanctum, qui sunt extra ecclesiam; de illis quippe scriptum est: Qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes. sed nec ille eum percipit, qui fictus est io ecclesia, quoniam et inde scriptum est: Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum. qui ergo uult habere spiritum sanctum. caueat foris ab ecclesia remanere, caueat in eam simulatus intrare aut, si iam talis intrauit, caueat in eadem simulatione persistere. ut ut ueraciter coalescat arbori uitae.