# Epistulae 185.6

Augustine, Epistulae, Letter 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/185.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/185.6

Addo. quod Caeciliani causam ipsi ad imperatoris Constantini iudicium accusando miserunt, immo uero ipsum Caecilianum post episcopalia iudicia, ubi eum opprimere non potuerunt, ad supra dicti imperatoris examen pertinacissimis persecutoribus perduxerunt. et quod in nobis modo reprehendunt, ut decipiant inperitos, dicentes non debere Christianos contra inimicos Christi aliquid a Christianis imperatoribus postulare, ipsi priores fecerunt. quod etiam in conlatione, quam simul apud Carthaginem habuimus, negare non ausi sunt, immo et gloriari ausi sunt, quod apud imperatorem maiores eorum criminaliter Caecilianum fuerint insecuti. insuper addentes mendacium, quod eum illic uicerint fecerintque damnari. quo modo ergo ipsi non sunt persecutores, qui cum accusando persecuti sint Caecilianum et ab eo fuerint superati. falsam sibi gloriam inpudentissimo mendacio adrogare uoluerunt non solum culpam non putantes uerum etiam pro sua laude iactantes, si probarent Caecilianum maioribus suis accusantibus fuisse damnatum? quem ad modum autem in ipsa conlatione modis omnibus nicti sint, quoniam ualde prolixa sunt gesta et tibi aliis rebus Romanae paci necessariis occupato multum est ut legantur, breuiarium eorum tibi legi forsitan poterit. quod credo habere fratrem et coepiscopum meum Optatum aut, si non habet, potest facillime accipere de ecclesia Sitifensi. quando quidem etiam liber iste iam sua prolixitate curis tuis;; forsitan onerosus est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
