Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim contigit Donatistis, quod accusatoribus sancti Danihelis. sicut enim in illos leones, sic in istos conuersae sunt leges, quibus innocentem opprimere uoluerunt, ni; i quod propter misericordiam Christi magis pro eis sunt istae leges. quae illis uidentur aduersae, quoniam multi per illas correcti sunt et cotidie corriguntur et se esse correctos atque all ill'1 furiosa pernicie liberatos gratias agunt. et, qui oderant. diligunt molestasque sibi fuisse saluberrimas leges. quantum in insania detestabantur, tantum recepta sanitate gratulantur et in residuos, cum quibus fuerant perituri, iam simili dilectione nobiscum, ut pariter instemus, ne illi pereant, excitantur. molestus est enim et medicus furenti phrenetico et pater indisciplinato filio, ille ligando ille caedendo. sed ambo diligendo. si autem illos neglegant et perire permittant. ista potius falsa mansuetudo crudelis eat. si enim equus et mulus. quibus non est intellectus, morsibus et calcibus resistunt hominibus, a quibus eorum curanda uulnera eontrectantur. et. cum inter dentes eorum et ungulas saepe homines periclitentur et aliquando uexentur, non tamen eos deserunt. donec per dolores et molestias medicinales reuocent ad salutem. quanto magis homo ab homine et frater a fratre, ne in aeternum pereat, non est deserendus, qui correctus intellegere potest, quantum sibi praestabatur beneficium, quando se persecutionem perpeti querebatur!