Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.9
Unproofread scanNot analysed yet
Yeri autem martyres illi sunt, de quibus dominus ait: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. non ergo qui propter iniquitatem et propter Christianae unitatis impiam diuisionem, sed qui propter iustitiam persecutionem patiuntur, hi martyres ueri sunt. nam et Agar passa est a Sarra persecutionem et illa erat sancta, quae faciebat, illa iniqua, quae patiebatur. numquid huic persecutioni, quam passa est Agar, comparandus est sanctus Dauid, quem persecutus est iniquus Saul? ualde utique distat, non quia patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur. et ipse dominus cum latronibus crucifixus est; sed quos passio iungebat, causa separabat, ideo in psalmo uox illa intellegenda est uerorum martyrum uolentium se discerni a martyribus falsis: Iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta; non dixit (discerne poenam meam" sed 'discerne causam meam. potest enim esse impiorum similis poena, sed dissimilis est martyrum causa, quorum et illa uox est: Iniuste persecuti sunt me, adiuua me; ideo se dignum existimauit, qui adiuuaretur iuste, quia illi persequebantur iniuste; nam si iuste illi persequerentur, non fuerat adiuuandus sed corrigendus.