# Epistulae 186.10

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.10

aec dieat sibi: 'Si ex fide, quo modo gratis? quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur?' non dicat ista homo fidelis. quia, cum dixerit: 'Ut merear iustificationem, habeo fidem, respondetur ei: Quid enim habes, quod non accepisti? cum ergo fides impetrat iustificationem, sicut unicuique deus partitus est etiam ipsius mensuram fidei, non gratiam dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, comitante non ducente, pedisequa non praeuia uoluntate. unde ille, qui dixit: Fortitudinem meam ad te custodiam: Quoniam, deus, susceptor meus es, tamquam requirens, quibus id meritis fuerit consecutus, nihilque in se inueniens ante gratiam dei: Deus meus, inquit, misericordia eius praeueniet me. quantumcumque. inquit, cogitauero antecedentia merita mea, misericordia eius praeueniet me. proinde ab illo adtributam fortitudinem suam ad illum custodiens eodem seruatore non perdit, quod eodem largitore suscepit. nec ob aliud meretur ampliora nisi pie fideliterque sciendo, a quo sibi bona sunt omnia, et hoc sciendo non ex se ipso, ne uel hoc non sit in eo, quod non sit ex deo. unde optime apostolus: Nos, inquit, non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus, quae a deo donata sunt nobis. ac per hoc et ipsum hominis meritum donum est gratuitum nec a patre luminum, a quo descendit omne datum optimum, boni aliquid accipere quisquam meretur nisi accipiendo, quod non meretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
