Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.11
Unproofread scanNot analysed yet
Multum est autem indulgentins et sine ulla dubitatione gratuitum, quod dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum praestatur infantibus, ut eis non obsit ex Adam generatio et prosit in Christo regeneratio, in quibus et ipsum accipiendi sensum tanto ante misericordia dei praeuenit. qui certe si in hac paruula aetate de corpore exierint, uitam aeternam regnumque caelorum scientes accipiunt eius muneris merito, quod hic, cum utique profuit, nescierunt. certe in his posteriorum donorum merita nonnisi priora sunt dona. in quibus dandis dei gratia sic operatur. ut nec uoluntas accipientium uel praemittatur uel adiungatur uel subsequatur. quando quidem tantum beneficium non solum non libentibus uerum etiam reluctantibus datur, quod eis ad magnum inputaretur sacrilegium. si iam in his aliquid uaieret uoluntatis arbitrium