# Epistulae 186.15

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.15

I 5 I Nempe doctor gentium in fide et ueritate istos geminos nondum natos nihil boni aut mali egisse testatur, ut gratia commendetur, ut, quod dictum est: Maior seruiet minori', non ex operibus sed ex uocante dictum intellegatur, ut secundum electionem propositum dei maneret, non meritum hominis anteiret. non enim dicit electionem uoluntatis humanae siue naturae, cum par esset in utroque mortis damnationisque condicio, sed electionem procul dubio gratiae, quae non inuenit eligendos, sed facit, de qua et in consequentibus eiusdem epistulae loquens ait: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. cui loco satis locus iste concordat, ubi commemoratur non ex operibus sed ex uocante dictum: Maior seruiet minori. ut quid ergo praeclarissimo gratiae commendatori de infantum libero arbitrio et nondum natorum actibus tam inpudenter resistitur? cur meritis praeueniri gratia perhibetur, quae gratia non esset, si secundum meritum inputaretur? cur contra salutem, quae missa est perditis, quae uenit indignis. quamlibet acuta, quamlibet copiosa et ornata, mirum tamen si Christiana disputatione contenditur?.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
