Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.17
Unproofread scanNot analysed yet
Denique subiungit et dicit: Igitur non nolentia neque currentis sed miserentis est dei. hoc propter eos dictum est, qui per gratiam liberati iustificantur. propter eos autem, super quos ira dei manet. quia et ipsis deus bene utitur ad docendos alios, quos liberare dignatur. subiunxit atque ait: Dicit enim scriptura Pharaoni, quia ad hoc te excitaui. ut ostendam in te potentiam meam et ut adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. deinde ad utrumque concludens: Ergo, inquit, cuius uult, miseretur et, quem uult, obdurat, profecto neutrum aliqua iniquitate sed utrumque misericordia et ueritate. et adhuc tamen audax mouetur infirmitas eorum scilicet, qui secundum coniecturas cordis humani inscrutabilem altitudinem iudiciorum dei cogitare conantur.