# Epistulae 186.18

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.18

Hanc sibi ex aduerso opponens apostolus ait: Dicis itaque mihi: 'Quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit?' nobis hoc dictum putemus. quid ergo aliud, quam quod respondit apostolus. respondere debemus? aut si et nos talia mouent, quia et nos homines sumus, simul oportet omnes audiamus. dicentem:s o homo, tu quis e s. qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei. qui se finxit: 'Quare me fecisti sic?J annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem aliud in contumeliam? haec massa si esset ita media, ut quem ad modum nihil boni ita nec mali aliquid mereretur, non frustra uideretur iniquitas, ut ei ea fierent uasa in contumeliam; cum uero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem ex uno uniuersa defluxerit, procul dubio, quod ex ea fiunt uasa in honorem, non ipsius iustitiae, quae gratiam nulla praecessit, sed dei misericordiae, quod uero in contumeliam, non iniquitati dei, quae absit ut sit apud deum, sed iudicio deputandum est. hoc quisquis cum ecclesia catholica sapit, non contra gratiam pro meritis disputat, sed misericordiam et iudicium domino cantat, ut nec misericordiam recuset ingratus nec iudicium accuset iniustus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
