# Epistulae 186.19

Augustine, Epistulae, Letter 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/186.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/186.19

Alia est namque illa eonsparsio, de qua idem dicit apostolus: bi autem delibatio sancta, et consparsio et. si radix sancta, et rami. illa est ex Abraham, non ex Adam, id est ei communione sacramenti et similitudine fidei, non ex propagine mortali; ista uero uel consparsio uel, sicut in plerisque codicibus legitur. massa quoniam tota mortis est. cum per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, misericordia ex illa fit aliud uas in honorem. iudicio autem aliud in contumeliam. neque ibi praecedunt merita gratiam liberantis neque hic effugiunt- peccata iustitiam punientis. quod quidem in aetatibus maioribus aduersus contentiosos non tam euidenter apparet, ubi pro meritis hominum qualicumque uelut protecti obscuritate confligunt. sed ideo contra eorum contentionem illos inuenit apostolus, in quibus nondum natis neque agentibus aliquid boni aut mali non ex operibus sed ex uocante dictum est: 'Maior seruiet minori.'

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
